Monday, Aug. 28, 1972
Daimon Omnia Vincit
Olim erat magister linguae Latinae nomine Richard Case, LVIII, qui do-cebat in Middlesex Schola, Concordiae, Massachusetts. Tristis erat quod multi suorum discipulorum putabant linguam Latinam aridam esse, et nolebant grammaticam studere.
Itaque Case coepit scribere fabulam heroicam quam discipuli legere amarent. Appellabatur Daimon, et incipi-bat simplicissime: "Olim erat in insula Herakleia puer nomine Daimon . .." Case primas paucas paginas exhibuit quattuor ex suis discipulis et hi constituerunt illi auxilium ferre ad fabulam scribendam. Case dixit: "Ab eventu ad eventum procedebamus, intellexi, si pueri ipsi fabulam invenirent, certe excitaturam esse."
Magister atque sui quattuor discipuli narraverunt fabulam de Daimone, filio regis Herakleiae, qui peregrinatus est per mare Aegeum. Contra piratas ac serpentes maritimos pugnavit, et implicatus est cum deis, et centauris, et equis alatis. Case dixit: "Postremo erat magna disputatio de questione num Daimon deberet moriri in tempestate modo herois. Discipuli arguerunt Dai-monem dignum esse ut viveret."
Ubi Case librum (XLI paginae) exhibuit classi suae discipuli librum amaverunt. Vere, alii magistri hoc cognoverunt, et sex aliae scholae intendunt eo libro uti in classibus Latinis hoc autumno. Unus discipulus dixit: "Disciscopia verborum dum legis atque in fabulam intras. Fortasse ego ipse novos eventus de Daimone scribam. Tamennescio num quidquam praeterea sit quod Daimon facere debeat."
This file is automatically generated by a robot program, so reader's discretion is required.