Monday, Dec. 26, 1960

PU VISITATUM IT

Itaque se inclinans caput in foramen introduxit et clamavit:

'Heus, ecquis domi est?'

Fuit intus rumor quidam sternutamenti similis et deinde denuo silentium.

'Dixi equidem et dico: ecquis domi est?' clamavit Pu magna voce.

'Minime,' respondit vox; deinde subiunxit: 'Noli tam magna voce clamare. Jam in primo te clarissime audivi.'

'Malum!' dixit Pu. 'Nemo prorsus adest?'

'Nemo!'

Winnie ille Pu caput foramine extraxit, aliquamdiu cogitabat et secum cogitabat: 'Aliquis adesse debet quia aliquem "nemo" dixisse oportuit.' Caput ergo iterum in foramen inseruit et dixit:

'Heus, Lepus, esne tu?'

'Non sum,' dixit Lepus nunc mutata voce.

'Nonne haec vox Leporem sonat?' 'Non puto,' dixit Lepus. 'Nollem sonaret.'

'O!' dixit Pu.

Caput e foramine extraxit, aliquamdiu meditatus est, deinde caput iterum immisit et dixit:

'Quaeso bona venia, die mihi: ubi est Lepus?'

'Abiit ad amicum suum Ursum Pum visendum, quia ille ei ex animo amicus est.'

'Sed egomet sum ille!' exclamavit

Pu obstupefactus.

'Tune ille ursus?'

'Ursus Pu.'

'Tibi persuasum est?' dixit Lepus magis etiam obstupefactus.

'Credo hercle esse,' dixit Pu.

'Age igitur, veni intro!'

("English me that, my Trinity scholard!"--or turn to page LIX.)

This file is automatically generated by a robot program, so reader's discretion is required.